[32] EPISTOLA XXXII. Clarissimo Viro, prudentia, virtute, & eruditione praestanti PETRO MEDMANNO, Consuli inclytae urbis Embdae, id est, Veritatis, s eu Constantiae, fratri suo carissimo, S. D. Integerrime Vir & cariss. Frater, scriptum est de Vero Deo aeterno Patre Domini nostri Iesu Christi, Creatore generis humani: Ipse est VITA TUA & longitudo dierum tuorum. Hunc verum DEUM vitae fontem oro, ut tibi vires animae & corporis confirmet. Mitto tibi libellum cujus lectionem tibi non insuavem fore arbitror, & te oro, cum scribere poteris, ut mihi de valetudine tua scribas. Me si quis casus hinc expellet, si vivam, ad te recta proficiscar DEO juvante. Volo enim inter nos aeternam amicitiam esse, qua in coelesti consuetudine dulcius fruemur. Sed tamen colloquemur, & in hac vita coram, aut per literas, donec poterimus, quia Cives Ecclesiae ostendere conjunctionem suam, & conferre cogitationes & vota utile est. Hodie ritu publico ministerium Evangelii commendatum est Isebrando Embdano, qui se tibi commendari petivit. Recte doctus est, & mores sunt honesti, quaeso, ut eum complectaris, & consiliis paternis gubernes. Bene & feliciter vale. Die III. Septemb. PHILIPPUS MELANTHON. Frater tuus. |